HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT CXV: De reditu Joseph, et ejus morte

#Exod. XIII; Jos. XXIV

Timentes vero fratres ejus ne mortuo patre memor fieret injuriae eorum, dixerunt ei: Pater tuus adhuc vivens mandavit, ut haec verba tibi diceremus: Obsecro ut obliviscaris scelerum fratrum tuorum. Nos quoque oramus ut patri tuo dimittas iniquitatem hanc. Et adoraverunt eum proni in terram. Flevitque Joseph, et ait: Nolite timere, et consolatus est eos. Vixitque centum et decem annis, et vidit filios Ephraim usque in tertiam generationem. Et etiam de Machir filio Manasse nati sunt filii in genibus Joseph. Aitque fratribus suis: Deus adhuc visitavit vos, et reducet ad terram, pro qua juravit patribus vestris. Asportate ossa mea vobiscum de loco isto. Cumque adjurasset eos super hoc, mortuus est, et conditus aromatibus, repositus in loco, in Aegypto, nec motus donec egressi sunt filii Israel de Aegypto. Alii fratres, secundum Josephum, quisque in obitu suo deferebatur, et sepeliebatur in Hebron, et post translati sunt in Sichem.